HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXX: De excitatione templi in triduo

#Joan. II.

Et admirantes principes sacerdotum et Scribae, dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis?Quasi dicant: Significasne aliquid hoc opere inusitato? Vel potius: Non credimus tibi hoc licere, ergo ostende nobis signum, quo credamus tibi hoc licere. Et respondit: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Illi autem dixerunt: Quadraginta sex annis aedificatum est templum hoc, et in tribus diebus excitabis illud? Ille autem dicebat de templo corporis sui. Salomonicum templum septem annis completum est. Secundum autem templum sub Cyro triginta annis aedificatum est, sed non super terram, nisi quantum sacerdotes poterant, usque ad medietatem dorsi superinniti. Finitimae enim gentes aedificationem impediebant. Post intermissum est opus ad imperium Cambyses septem annis, et post uno anno sub duobus Magis, iterum uno anno sub Dario filio Hystaspis, secundo autem anno regni ejus recepta licentia ab eo, in sex annis consummatum est opus. Quod legitur, hunc numerum dierum formationi Dominici corporis congruisse, quantum ad distinctionem membrorum, non ad formationem dictum est. Ab hora enim conceptionis simul formata fuerunt omnia membra, non per intervalla sicut hominis puri, sed forte etiam si viderentur, non ita possent distingui, usque ad tantum tempus. Hoc autem non dixit Jesus imperando, vel consulendo, vel hortando, sed praedicendo et est Solvite, id est solvetis.